monumenta.ch > Ambrosius > 57
Ambrosius, De Nabuthae, § 56 <<<     >>> § 58

§ 57 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Audi plane qualis diuitem deceat praedicatio.
2 liberaui inquit pauperem de manu potentis et orphanum.
3 cui non erat adiutor, adiuui.
4 benedictio perituri super me uenit, os autem uiduae me benedixit.
5 iustitiam induebar, oculus eram caecorum, pes autem claudorum; ego eram pater infirmorum.
6 et infra: ante fores meas non habitauit hospes, ostium autem meum omni uenienti patuit.
7 si autem et peccaui inprudens, non celaui culpam meam neque reueritus sum multitudinem plebis, ut non adnuntiarem praesentibus eis.
8 si passus sum infirmum exire ostium meum uacuo sinu.
9 cautionem quoque quam habuit debitoris scissam ;;ine recuperatione debiti reddidisse memorauit.
10 nam quid etiam illa replicem, quod in omni infirmo fleuisse se dicit et ingemuisse.
11 cum uideret uirum in necessitate, se autem in bonis, sed tunc sibi magis fuisse dies malorum, cum se habere cerneret et alios indigere? si hoc ille dicit, qui numquam uiduae fecit oculum tabescere, qui numquam solus panem suum manducauit et non orphano tradidit.
12 quem a iuuentute sua nutriuit aluit instituit parentis affectu, qui numquam nudum despexit, qui molientem operuit, qui uelleribus ouium suarum infirmorum calefecit umeros, non oppressit pupillum, numquam diuitiis delectatus est, numquam gratulatus est lapsu inimicorum suorum, si qui fecit haec de summis coepit egere diuitiis, si nihil ex patrimonio tanto nisi solum fructum misericordiae reportauit, quid de te futurum est.
13 qui tuo nescis uti patrimonio, qui in summis diuitiis dies sustines mendicitatis, quia nulli largiris, nulli subuenis?